라틴어 문장 검색

Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:4)
nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est, quam pulvere ab alto Cum venit et sicco terram spuit ore viator.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 2:4)
restituturum oculos, si inspuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 2:4)
infando saturatas carmine frandes, Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:27)
quod cum illa fecisset, Apollo os eius inspuit, et quia eripere deo semel tributum munus non conveniebat, effecit, ut illa quidem vera vaticinaretur, sed fides non haberetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2477)
terram spvit ore v. aut in terram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 971)
At inflat se tanquam rana, et in sinum suum non spuit, codex, non mulier.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:26)
si quid perperam feci, in faciem meam inspue.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:5)
Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto cum venit et sicco terram spuit ore viator aridus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:7)
ubi aliqua solitam mensuram transit et in monstrum excrevit, ubi fontes sputu inficit et, si adflavit, deurit obteritque, quacumque incessit, ballistis petitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 144:2)
inventus est tamen, qui in faciem eius inspueret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:2)
Numquid maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens protervus inspuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 218:2)
Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 219:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION